monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM III. Psalmus David, cum fugeret a facie Abessalon filii sui. <<<     >>> IN PSALMUM V.

IN PSALMUM IV. In finem, Psalmus Canticum David. APPARAT EINBLENDEN

1 Finis Legis Christus ad iustitiam omni credenti : hic enim finis perfectionem significat, non consumptionem. Utrum autem omne canticum psalmus sit, an potius omnis psalmus canticum; an sint quaedam cantica quae non possint dici psalmi, et quidam psalmi qui non possint dici cantica, quaeri potest. Sed animadvertendae Scripturae sunt, ne forte Canticum laetitiam indicet: Psalmi autem dicuntur, qui cantantur ad psalterium; quo usum esse David prophetam in magno mysterio, prodit historia . De qua re non est hic disserendi locus; quia diuturnam inquisitionem et longam disputationem desiderat. Nunc interim aut verba Dominici hominis post resurrectionem exspectare debemus, aut hominis in Ecclesia credentis et sperantis in eum.
2 Cum invocarem, exaudivit me Deus iustitiae meae: cum invocarem, exaudivit me Deus, inquit, a quo est iustitia mea. In tribulatione dilatasti mihi: ab angustiis tristitiae, in latitudinem gaudiorum me duxisti; tribulatio enim et angustia in omnem animam hominis operantis malum. Qui autem dicit: Gaudemus in tribulationibus, scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, usque ad illud ubi ait: Quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis, non habet cordis angustias, quamvis extrinsecus a persequentibus ingerantur. Mutatio autem personae, quod a tertia, ubi ait, exaudivit, statim transiit ad secundam, ubi ait, dilatasti mihi, si non varietatis ac suavitatis causa facta est, mirum cur primum tanquam indicare voluit hominibus exauditum se esse, et postea compellare exauditorem suum. Nisi forte cum indicasset quemadmodum exauditus sit in ipsa dilatatione cordis, maluit cum Deo loqui; ut etiam hoc modo ostenderet quid sit corde dilatari, id est, iam cordi habere infusum Deum, cum quo intrinsecus colloquatur. Quod in persona eius qui credens in Christum illuminatus est, recte accipitur: in ipsius autem Dominici hominis, quem suscepit Dei Sapientia, non video quemadmodum hoc possit congruere; non enim ab ea aliquando desertus est. Sed quemadmodum ipsa eius deprecatio, nostrae potius infirmitatis indicium est; sic etiam de ista repentina dilatatione cordis potest idem Dominus pro fidelibus suis loqui, quorum personam sibi imposuit etiam cum ait: Esurivi, et non cibastis me; sitivi, et potum non dedistis mihi, et caetera. Quare hic quoque potest dicere, dilatasti mihi, pro uno ex minimis suis colloquente cum Deo, cuius charitatem diffusam habet in corde per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Miserere mei, et exaudi orationem meam: cur iterum rogat, cum iam se exauditum et dilatatum indicaverit? An propter nos, de quibus dicitur: Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus; aut ut in illo qui credidit perficiatur quod inchoatum est?
3 Filii hominum, usquequo graves corde? saltem usque in adventum, inquit, Filii Dei vester error duraverit; quid ergo ultra graves corde estis? Quando habituri finem fallaciarum, si veritate praesente non habetis? Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? utquid vultis beati esse de infimis? Sola veritas facit beatos, ex qua vera sunt omnia. Nam vanitas est vanitantium, et omnia vanitas, Quae abundantia homini in omni labore suo, quo ipse laborat sub sole? Utquid ergo temporalium rerum amore detinemini? utquid tanquam prima, extrema sectamini; quod est vanitas et mendacium? Cupitis enim permanere vobiscum, quae omnia transeunt tanquam umbra.
4 Et scitote quoniam admirabilem fecit Dominus sanctum suum: quem, nisi eum quem suscitavit ab inferis, et in coelo ad dexteram collocavit? Increpatur ergo genus humanum, ut ad eum se tandem ab huius mundi amore convertat. Sed si quem movet coniunctio superaddita, quod ait, Et scitote, facile est ut in Scripturis animadvertat huius locutionis genus familiare esse illi linguae qua Prophetae locuti sunt. Nam saepe invenis ita coeptum: Et dixit Dominus ad illum, Et factum est verbum Domini ad illum. Quae iunctura coniunctionis, cum sententia non praecesserit cui sequens annectatur, mirabiliter fortassis insinuat prolationem veritatis in voce cum ea visione quae fit in corde esse coniunctam. Quanquam hic dici possit, quod superior sententia, Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? ita posita est ac si diceretur, Nolite diligere vanitatem, et quaerere mendacium; quo ita posito, rectissima locutione sequitur: Et scitote quoniam admirabilem fecit Dominus sanctum suum. Sed interpositum diapsalma vetat istam cum superiore coniungi: sive enim hebraeum verbum sit, sicut quidam volunt, quo significatur Fiat; sive graecum, quo significatur intervallum psallendi, ut psalma sit quod psallitur, diapsalma vero interpositum in psallendo silentium; ut quemadmodum sympsalma dicitur vocum copulatio in cantando, ita diapsalma disiunctio earum, ubi quaedam requies disiunctae continuationis ostenditur: sive ergo illud, sive hoc, sive aliud aliquid sit, certe illud probabile est, non recte continuari et coniungi sensum, ubi diapsalma interponitur.
5 Dominus exaudiet me, dum clamavero ad eum: hic nos admoneri credo, ut magna intentione cordis, id est, interno et incorporeo clamore auxilium imploremus Dei; quoniam sicut gratulandum est de illuminatione in hac vita, ita orandum pro requie post hanc vitam. Quapropter aut ex persona fidelis evangelizantis, aut ex ipsius Domini, sic accipiendum est ac si dictum sit: Dominus exaudiet vos, dum clamaveritis ad eum.
6 Irascimini, et nolite peccare : occurrebat enim: Quis est dignus exaudiri, aut quomodo non frustra clamat peccator ad Dominum? Ergo Irascimini, inquit, et nolite peccare; quod duobus modis intelligi potest: aut, Etiam si irascimini, nolite peccare; id est, Etiam si surgit motus animi, qui iam propter poenam peccati non est in potestate, saltem ei non consentiat ratio et mens, quae intus regenerata est secundum Deum, ut mente serviamus legi Dei, si adhuc carne servimus legi peccati : aut, Agite poenitentiam; id est, irascimini vobis ipsis de praeteritis peccatis, et ulterius peccare desinite. Quae dicitis in cordibus vestris: subauditur, dicite; ut sit plena sententia: Quae dicitis, in cordibus vestris dicite; id est, nolite esse populus de quo dictum est: Labiis me honorant, cor autem eorum longe est a me. In cubilibus vestris compungimini: hoc est quod iam dictum est, in cordibus; haec enim sunt cubilia de quibus et Dominus monet, ut intus oremus clausis ostiis. Compungimini autem, aut ad poenitentiae dolorem refertur, ut se ipsam anima puniens compungat, ne in Dei iudicio damnata torqueatur; aut ad excitationem, ut evigilemus ad videndam lucem Christi, tanquam stimulis adhibitis. Nonnulli autem non compungimini, sed aperimini, dicunt melius legi; quoniam in graeco Psalterio est κατανύγητε, quod refertur ad illam dilatationem cordis, ut excipiatur diffusio charitatis per Spiritum sanctum.
7 Sacrificate sacrificium iustitiae, et sperate in Domino. Idem dicit in alio psalmo: Sacrificium Deo spiritus contribulatus. Quare non absurde hic accipitur ipsum esse sacrificium iustitiae, quod fit per poenitentiam: quid enim iustius, quam ut suis unusquisque peccatis, quam alienis potius irascatur, seque ipsum puniens mactet Deo? An sacrificium iustitiae opera iusta sunt post poenitentiam? Nam et interpositum diapsalma, non absurde fortassis insinuat etiam transitum de vita veteri ad vitam novam: ut exstincto vel infirmato per poenitentiam vetere homine, sacrificium iustitiae secundum regenerationem novi hominis offeratur Deo, cum se offert ipsa anima iam abluta, et imponit in altare fidei, divino igne, id est, Spiritu sancto comprehendenda; ut iste sit sensus, Sacrificate sacrificium iustitiae, et sperate in Domino, id est, Recte vivite, et sperate donum Spiritus sancti, ut vos veritas, cui credidistis, illustret.
8 Sed tamen Sperate in Domino, clause adhuc dictum est. Sperantur autem quae, nisi bona? Sed quia unusquisque id bonum vult a Deo impetrare quod diligit, nec facile inveniuntur qui diligant bona interiora, id est, ad interiorem hominem pertinentia, quae sola diligenda sunt, caeteris autem ad necessitatem utendum, non ad gaudium perfruendum; admirabiliter cum dixisset, Sperate in Domino, subiecit: Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? Qui sermo, et quae interrogatio quotidiana est omnium stultorum et iniquorum; sive pacem et tranquillitatem vitae saecularis desiderantium, et propter perversitatem generis humani non invenientium, qui etiam caeci accusare audent ordinem rerum, cum involuti meritis suis putant tempora esse peiora quam praeterita fuerunt; sive de ipsa futura vita, quae nobis promittitur, dubitantium vel desperantium, qui saepe dicunt: Quis novit si vera sunt, aut quis venit ab inferis ut ista nuntiaret? Magnifice igitur et breviter, sed intrinsecus videntibus, ostendit quae bona quaerenda sint, respondens illorum interrogationi qui dicunt: Quis ostendit nobis bona? Signatum est, inquit, in nobis lumen vultus tui, Domine. Hoc lumen est totum hominis et verum bonum, quod non oculis, sed mente conspicitur. Signatum autem dixit in nobis, tanquam denarius signatur regis imagine: homo enim factus est ad imaginem et similitudinem Dei, quam peccando corrupit: bonum ergo eius est verum atque aeternum, si renascendo signetur. Et ad hoc credo pertinere, quod quidam prudenter intelligunt, illud quod Dominus viso Caesaris nummo ait: Reddite Caesari quod Caesaris est, et Deo quod Dei est; tanquam si diceret: Quemadmodum Caesar a vobis exigit impressionem imaginis suae, sic et Deus; ut quemadmodum illi redditur nummus, sic Deo anima lumine vultus eius illustrata atque signata. Dedisti laetitiam in cor meum. Non ergo foris quaerenda est laetitia, ab his qui adhuc graves corde diligunt vanitatem et quaerunt mendacium, sed intus ubi signatum est lumen vultus Dei: in interiore enim homine habitat Christus, ut ait Apostolus; ad ipsum enim pertinet videre veritatem, cum ille dixerit: Ego sum veritas. Et cum loquebatur in Apostolo dicente: An vultis experimentum eius accipere qui in me loquitur Christus? non ei foris utique; sed in ipso corde, id est, in illo cubili ubi orandum est, loquebatur.
9 Sed homines temporalia sectantes, qui certe multi sunt, nihil aliud noverunt dicere, nisi Quis ostendit nobis bona? cum vera et certa bona intra semetipsos videre non possint. Itaque consequenter de his rectissime dicitur, quod adiungit: A tempore frumenti, vini et olei sui multiplicati sunt. Non enim vacat, quod additum est, sui: est enim et frumentum Dei, siquidem est panis vivus qui de coelo descendit; est et vinum Dei, nam Inebriabuntur, inquit, ab ubertate domus tuae est et oleum Dei, de quo dictum est: Impinguasti in oleo caput meum. Isti autem multi qui dicunt, Quis ostendit nobis bona? et regnum coelorum intra se esse non vident, a tempore frumenti, vini et olei sui multiplicati sunt. Non enim multiplicatio semper ubertatem significat, et non plerumque exiguitatem: cum dedita temporalibus voluptatibus anima semper exardescit cupiditate, nec satiari potest, et multiplici atque aerumnosa cogitatione distenta, simplex bonum videre non sinitur; qualis est illa de qua dicitur: Corpus enim, quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Talis anima temporalium bonorum decessione et successione, id est, a tempore frumenti, vini et olei sui, innumerabilibus completa phantasmatibus sic multiplicata est, ut non possit agere quod praeceptum est: Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum; ista enim multiplicitas illi simplicitati vehementer adversa est. Et ideo istis relictis qui multi sunt, multiplicati scilicet temporalium cupiditate et dicunt, Quis ostendit nobis bona, quae non oculis foris, sed intus cordis simplicitate quaerenda sunt, vir fidelis exsultat et dicit: In pace, in idipsum obdormiam, et somnum capiam. Recte enim speratur a talibus omnimoda mentis abalienatio a mortalibus rebus et miseriarum saeculi huius oblivio, quae nomine obdormitionis et somni decenter et prophetice significatur, ubi summa pax nullo tumultu interpellari potest. Sed hoc iam non tenetur in hac vita, sed post hanc vitam sperandum est. Hoc etiam ipsa verba ostendunt, quae futuri sunt temporis: non enim dictum est, aut, Obdormivi et somnum cepi; aut, Obdormio et somnum capio; sed, Obdormiam et somnum capiam. Tunc corruptibile hoc induetur incorruptione, et mortale hoc induetur immortalitate; tunc absorbebitur mors in victoriam. Hoc est unde dicitur: Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus.
10 Quapropter congruenter ultimum annectit, et dicit: Quoniam tu, Domine, singulariter in spe habitare fecisti me. Hic non dixit, Facies; sed, Fecisti. In quo ergo iam ista spes est, erit profecto etiam quod speratur. Et bene ait, singulariter: potest enim referri adversus illos multos qui, multiplicati a tempore frumenti vini et olei sui, dicunt: Quis ostendit nobis bona? perit enim haec multiplicitas, et singularitas tenetur in sanctis, de quibus dicitur in Actibus Apostolorum: Multitudinis autem credentium erat anima una et cor unum. Singulares ergo et simplices, id est, secreti a multitudine ac turba nascentium rerum ac morientium, amatores aeternitatis et unitatis esse debemus; si uni Deo et Domino nostro cupimus inhaerere.



Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM III. Psalmus David, cum fugeret a facie Abessalon filii sui. <<<     >>> IN PSALMUM V.
monumenta.ch > Augustinus > 4